Et cum venisset Capharnaum accesserunt quaestores census capitis, et missus a Domino Petrus ad mare, tulit piscem in cujus ore invenit staterem, id est duo didrachmata, et solvit pro se et pro Domino. Etsi enim Dominus loculos haberet, tamen ea, quae data erant ei in usus pauperum, in usum proprium noluit expendere.